Index   Meta  Cons   DLoad
Vita Beati P. Ignatii Loiolae Societatis Iesu fundatoris [Tavole] 1. Mater Ignatium paritura pro sua in natalem Domini pietate, deferri se iubet in Stabulum; eumque post septem filios postremum in stabulo parit, anno salutis 1491 ▣ 2. Militiam sequutus Ignatius, ictu mumlis globi crure perfructo à defensione arcis Pampelonae semianimis excutitur ut seculari militia relicta, ad divinam se transserat ▣ 3. E cruris vulnere laboranti, mortiquem iam proximo. Sanctus Petrus in sui peruigilij nocte per quietem apparet, ac sanitatem restituit ▣ 4. In lecto decumbens, dum ad recreandum animum Christi domini vitam et exempla Sanctorem evoluit, divinarum virtutum imitatione exardescens, ad Deum convertitur ▣ 5. Dum se invocata divinae Matris ope Deo dicat noctu vigilantem Beatiß. Virgo eiusam in gremio puer Iesus illustri in specie aliquandiu visi suavissime recreant ▣ 6. Dum se Deo iterum fusus in preces ferventissime offert, magno repente terrae  motu concutitur domus ▣ 7. E domo et cognatione sua exit, retaque ad Virginis templum famulis redire iußis, in Montem Serratum contendit ▣ 8. In itinere Maurum de virginitate Dei matris impure detrahentem dubitat an ferro ulciscatur, permißisque, equo habensis, ex eo quod iumentum ab antecedentis Mauri vestigijs divertit, divinitus interpretatur huiusmodi ultionem Deo cordi non esse ▣ 9. In eodem itinere, Beatae Virginis amore, atque imitatione succensus voto se illi castitatis obstringit; eiusdemque casitatis, omni extincto impuritatis sensu, perpetuum donum accipit ▣ 10. Vestibus pretiosis exutus, ac pauperi donatis, sacco ac fune praecinctus Christi domini paupertatem amplectitur ▣ 11. In Aede Montis Serrati tamquam novus Christi eques noctem unain ante aram Virginis excubat, humanaeque arma militiae e tholo suspendit ▣ 12. In solitudinem profectus, juvente supra orantis caput varijs serpentum spectris daemone intrepidus atque inconnivens in precibus perseverat ▣ 13. Minoressae inter pauperum turbam vivit, xenodochio inservit, multos e vitiorum coeno extrahit ▣ 14. Horas quotidie septenas genibus nixus in oratione persistit. Quotidie etiam ter sese quam acerrime flagellis caedit ▣ 15. Quotidie acqua et pane contentus severe ieiunat, imo ad evincendos scrupulos, quorum angustijs a daemone ad praecipitium usque instigabatur, septem dies sine ullo cibo aut potu, nullo virium defectu transfigit ▣ 16. Dum apud templi dominicani limina Beatae Virgini laudes recitat, miram de sanctissimo Trinitatis mysterio visionem, et lumina accipit ▣ 17. Codem in templo dum missae sacrificio interest in sacrosancta hostia Christum Dominum oculis intuetur ▣ 18. Saepe Christus dominus, eiusque Mater ei ad longum temporis spatium, contemplandos fruendosque se exhibent; magnamque eius animo inspirant in christiana fide, atque in suscepta pietate constantiam ▣ 19. In mentis raptu septem ipsos dies persistentem humaturi iam erant, nisi e tenuis sima cordis palpitatione vitae indicium deprehendissent; a quo tandem raptu veluti a dulci somno, nomen IESU suaviter ingeminans solvitur ▣ 20. Magnam divinarum humanarumque rerum cognitionem divinitus infusam accipit ▣ 21. Libellum exercitiorum spiritualium singulari afflatu Dei, haustaque e caelo luce conscribit ▣ 22. Navigaturus in Italiam sola DEI fiducia pro viatico minitus emendicatam pecuniam in littus abijcit ▣ 23. Prope Patavium viae noctis et temporum periculis anxium, apparens in aere Christus Dominus consolatur ▣ 24. Venetijs dum noctu sub Santi Marci porticibus iacet, Marcus Antonius Trevisanus nobilis Senator hisce verbis excitatus Tu delicate quidem cubas, sed famulus interim meus humi sub dio est, hominem sedulo quaerit ac suscipit perhumaniter ▣ 25. Nautae suis infensum vitijs in desertam Insulam exposituri; subito vento repelluntur, ac inuiti licet ad Cyprum uehunt ▣ 26. Hierosolymam naviganti saepe Christus dominus videndum se praebet, ac laborum difficultates lenit ▣ 27. Sacra Palestinae loca religiosissime perlustrat, et ad montem Olivetum Christi Domini ascendentis vestigia diligentius contemplaturus cum periculo recurrit ▣ 28. Ex Oliveto nevertens ab Armenio custode voce, ac fuste terretur; dumque ne solitarius ea loca peragraret, ferociter in hospitium trabitur, inter ea convicia, et contumelias Christum aspiat praeeuntem ▣ 29. In Hispaniam rediburum a navi Veneta optime instructa Navarchus exdudit, respondetque sanctitatem viri extollentibus. Si sanctus est quid navim petit, ac mare sicco vestigio non calcat. Quare in aliam relictam ac laceram admittutur: Sed haec oncolumis in Hispaniam appelit Veneta quamuis valida naufragiu facit ▣ 31. [sic] Ab Hispanorum praesidio pro exploratore habitus nudus per media castra raptatur. quam ignominiam alacriter ferenti, species oblata est Christi domini ad Herodem a Pilato transmissi, atque illusi ▣ 32. Barcinone ut se ad animorum salutem instruat prima Grammaticae elementa annos tres, et triginta natus addiscit; furente ac rumpente se Daemone, qui importunis rerum caelestium gaudijs avocare eius animum frustra conatur ▣ 33. Ob res titutam in virginum coenobio disciplinam ab impuris hominibus id indigne ferentibus soevissime plagis afficitur ▣ 34. Hominem ad suspendium desperatione coactum precibus ad sensus eatenus revocat, quoad animum a scelere, confessionis sacramento purget ▣ 35. Noctu in preces, quatuor ferme cubitis elatus a terra, collucente mirum in modum facie, identinem, crebra inter suspiria inclamat. O DOMINE SI TE HOMINES NOSSENT! ▣ 36. Compluti primum; postea salmanticae, calumnias pro Christo, et carcerem passus, ex ipso etiam carcere animas lucratur, magnoque spiritus fervore succensus. Non tot, inquit, in hac urbe sunt compedes, quin plures ego Christi caula percupiam ▣ 37. Quidam ei infensus imprecans sibi aliquando flammas, quibus combustus expiraret, nisi Ignatius ignem se iudice mereretur, eodem die incendio domus suae deflagrantis absumptus est  ▣ 38. Dum Lutetiae tamquam scholasticorum seductor virgis un publica animadversione caedendus inducitur, cognita hominis innocentia Rector ad eius pedes accidit, sanctum palam appellat, infamiaeque apparatum in gloriae scenam vertit ▣ 39. Iuvenes ex Academia Parisiensi novem eligit, ac socios consilij sui destinat ▣ 40. Sicarius stricto illum petens, audita repente voce QUO TENDIS INFELIX? territus a facinore desistit ▣ 41. In aede suburbana Beata Virginis ipse, ac socij certo se voto obstringunt divinam ubique gloriam, animarumque salutem in Hiesosolymitana praesertim expeditione procurandi, ac palmam inde martyrij sedulo conquirendi, quod votum ibidem quotannis renovant ▣ 42. Ab impuris amoribus quempiam revocaturus, in summa hyeme, gelido se in stagno collo tenus immergit, ibique praecereuntem conspicatus,voce, aspectuque terret, et convertit ▣ 43. In Hispaniam valetudinis causa redeuntem excitata sanctitatis viri fama armati primum homines mox clerus omnis agmine composito demum populus fere universus ingenti gratulatione suscipiunt ▣ 44. Aeger Hispaniam repetens, animis ad virtutem excolendis strenue in patria laborat; eiusque in campo concionantis vox (quod populi frequentiam templa non caperent) ad trecentos passus auditur ▣ 45. Comitali morbo laborantem sublatis in coelum oculis, ac precibus extemplo sanat ▣ 46. Multos saepe Energumenos liberat crucis signo ▣ 47. Foeminam phtysi ad interitum properantem sanitati restituit ▣ 48. A rido, emortuoque foeminae bracchio Ignatij lintea dum lavat, vita statim, ac motus redit ▣ 49. In Italiam reversus Venetijs, Socios e Gallia excipit, unaque cum illlis sacerdotio initiatur, tam coelesti voluptate perfuso Episcopo, ut non nisi divinum quid in novis sacerdotibus praesagiret ▣ 50. Ad Simonem Rodericum socium morti proximum octodecim milliarium itinere, febri ipse laborans propere contendit, eumque amplexu sanat ▣ 51. E socijs unus, cum tentatione iam victus ad solitudinem pergeret, obiecto sibi armati, ferumque intentantis equitis spedro, ad Ignatium remittitur, qui re tota per prophetiae spiritum cognita, redeuntem, illis Domini verbis blande excipit. Modicae fidei quare dubitasti! ▣ 52. Solitario homini eius vitam tacite despicienti apparet Dominus, ac viri sanctitatem aperit, docetque illum ad salutem plurimorum natum esse ▣ 53. Non longe ab Urbe templum desertum ingresso inter orandum se Deus Pater ostendens illum filio suo crucem gestanti socium attribuit; filius item placidissima illa verba pronuntians EGO VOBIS ROMAE PROPITIUS ERO illum recipit in socium Unde Ignatio lux oborta societatis IESU nominandae ▣ 54. Primum sacrum Romae ad Domini praesepe facit, cum se ad id post susceptum sacerdotium duodeviginti mensium studio praeparasset ▣ 55. In Casinati monte ut Sanctus Benedictus Germani, sic ille animan Hozij ferri in coelum videt, ac postea in ipso missae, cui astabat ingressu ad es verba et omnibus sanctis in illustru sanctorum choro agnoscit ▣ 56. Paulus III Pontifex Maximus Societatis Iesu institutum ab Ignatio oblatum postquam legisset, DIGITUS inquit, DEI EST HIC. Societatemque confirmat anno salutis 1540 ▣ 57. Franciscum Xaverium, qui Indiarum Apostolus dictus est, divino instinctus afflatu in Indias mittit ▣ 58. Generalis quamquam invitus, diuque repugnans, eligitur; atque in aede, quae extra urbem visitur, Sancti Pauli quarto solemni voto se, ac Societatem suam Romano Pontifici obstringit ▣ 59. Ex Iris Beatis Xaverij, ad Ignatium ex India scriptis GRATIA  ET CARITAS Christi Domini et Mi pater in Christi visceribo unice Te ego pater animae meae, summeque mihi venerande prositis humi genibus (sic nonime hanc tibi eptam scribo) suppliciter oro, ut mihi a Deo impetres, ut dum vivam sanctissimae voluntatis suae mihi det et plane agnoscendae, et omnio exequendae facultatem. Vale Tuus minimus filius, longissimeque exulans ▣ 60. Sacramentorum, piarumque, concionum usum Romae renovat, ac rationem pueris tradendi doctrinae chrisitanae rudimenta Romanis in templis, ac plateis inducit ▣ 61. Dum Romae, insimulatur, quod multorum scelerum, diversis in Urbibus damnatus fuisset, divina providentia Romam simul confluunt omnes, qui illum alibi absolverant, ijsdem eius innocentiae antea iudices; nunc testes ▣ 62. Ad aedem Sancti Petri in monte aureo contendens, rem sacram pro Salute Codurij facturus, in medio Sixti Ponte resisit continuo, coelumque tantisper intuitus, ac divinitus de eius morte admonitus. Redeamus, inquit, socius mortuus est ▣ 63. Publica Romae pietatis opera instituit: coenobia mulierum male nuptarum: virginum Sanctae Catherinae ad funarios: puellarum Sancti quatuor coronatorum: puerorum item qui orbi parentibus per Urbem vagi mendicant. Cathecumenorum: aliorumque collegia magna oium admiratione, fructuque ▣ 64. Ignatij in Septemtrionis res apprime intenti studio, ac precibus Iulius III. Pontfex Maximus Collegium Germanicae inventutis non minori Ecclesiae Romanae ornamento, quam Germaniae praesidio Romae condit ▣ 65. Societatis Iesu constitutiones frequentibus sanctissimae Trinitatis apparitionibus, atque illus trationibus. Beatissima item virgine saepe visa, atque illas approbante conscribit ▣ 66. Obstinatum Iudaeum tribus hisce verbis convertit. MANE NOBISCUM ISAAC ▣ 67. Saepe noctu inter orandum, aut quiescendum à Daemonibus verberatur ▣ 68. Caeli aspectu mirifice captus vim lacrymarum profundere, atque exclamare solebat, HEV QUAM SORDET TELLUS, CUM COELUM ASPICIO? cumque prae lacrymis oculos perderet, imperium in illas a Deo impetrat; novoque dono donum lacrymarum moderatur ▣ 69. Sacram hostiam Deo dum offert, supra missam celebrantis caput, ingens emicare flamma conspicitur ▣ 70. Allatum e patria fasciculum litterarum redditumque inter orandum, in proximum ignem abijcit: curasque saeculi importune interpellantes una cum litteris concremandas dedit ▣ 71. Prophetiae spiritu videt arcana animorum, ac saepe futura praesentit; inter alia aegrotanti praedicit, aspectu illum Virginis fruiturum, dictique consentit eventus ▣ 72. Daemonem serpentis facie collucentis exhibentem se detegit, ac per contemptum baculo abigit ▣ 73. Saepe Beatus Philippus Nerius illius faciem insigni luce radiantem videt, illustri, ut ipse dicebat, indicio sanctitatis ▣ 74. Alexandri Petronij morbo laborantis cubiculum adventu suo, magno repente fulgore collustrat: aegrum colloquio sanat; ac saepe alios invisens itidem sanat ▣ 75. Patres Collegij Lauretani, cum Lemurum spectris infestarentur, ad eius preces per litteras confugiunt; eiusque accepto responso, ac publice perlecto, illico Daemonum terroribus liberantur ▣ 76. Cuidam e Societate Romam venire Colonia meditanti, ut illius aspectu frueretur, ultro ipse apparet, seque Coloniae videndum socio praebet ▣ 77. Romae sanctissime moritur, eodemque puncto temporis beata eius anima, ingenti splendore conspicua, Bononiae a nobili, sanctaque foemina ferri in coelum aspicitur ▣ 78. Puella strumis iam diu laborans, cum ad manus iacentis in pheretro deosculandas accedere prae turba non posset, frustulo vestis arrepto, et ad collum alligato, illico sanatur: folia passum, ad flores e pheretro subducti, aegrorum multis saluti sunt ▣ 79. Dum eius transferuntur sacra ossa, lucentes stellae in loculo visae, ac caeles inibi concentus auditus ▣
Bibliotheca Hertziana